- JEHOUD vel JEOUD
- JEHOUD vel JEOUDa Saturno immolatus dicirur Porphyrio, ab Euseb. adducto Praepar. Evang. l. 1. Κρόνος τοίνυν, ὃν ὀε φοίνικες Ι᾿σραὴλ προσαγορεύουσι, βασιλεύων τῆς χώρας ῾φοινίκων᾿ καὶ ὕςτερον μετὰ τὴν τοῦ βίου τελευτὴν εἰς τὸν τοῦ Κρόνου ἀςτέρα καθιερωθεὶς, ἐξ ἐπιχωρίας Νύμφης Α᾿νωβρὲθ λεγομένης υἱὸν ἔχων μονογενῆ ὃν διὰ τοῦτο Ι᾿εοὺδ ἐκάλουν, τοῦ μονογενοῦς οὑτως ἔτι καὶ νῦν καλουμένου παρὰ τοῖς φοίνιξι. κινδύνων ἐκ πολέμου μεγιςτων κατειληφότων τὴν χώραν βασιλικῷ κοσμὴσας χήματι τὸν υἱὸν βωμόντε κατασκευασάμενος κλ. Saturnus igitur, quem Phoenices Israelem nominant, quemque post Ohitum in astrum eiusdem nominis consecrârunt; cum iis in locis regnaret, ac filium unigenitum ex Nympha quadam indigena nomine Anobret haberet, quem propterea Iehud dixêre, vocabulo hodieque unigennit um notante linguâ Phoeniciâ, cumque in gravissimum belli periculum Regio incidisset, illum ipsum regio ornatum habitu, in ara ad hoc exstructa, immolavit. Ubi tria haec dici videmus, Israel esse Phoeniciae Regem vetustissimum, eundem ac Saturnum: fuisse eifilium unigenitum, unde Ieoud dictus sit Phoenicibus; illumqueve essea Patre immolatum. Quae inde originem duxêre, quod Abraham um avum (quem etiam in Saturno Gentilibus cultum esse, hinc videmus) cum Israele nepote confuderit, huic enim mandatum, ut sacrificaret Deo filium μονογενῆ Gen. c. 22. v. 1. Accipe filium tuum, unicum tuum. Ubi unicum Hebr. dicit Gap desc: Hebrew Iehid; quo valde convenit cum Phoenicio Iehoud: nempe hae linguae solâ differebant dialecto. Et sane in Orphaicis etiam s. Onomacriticis, Abrahamus vocatur μονογενὴς; ubi confunduntur Abrahamus et Isaacus, quod in aliis quoque frequentissime factum, etc. Vide Gerh. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idol. l. 1. c. 18.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.